CAPUT CLXXVIII

JUL. Hanc esse peccati filiam, atque aliorum peccatorum matrem, et de ea conqueri apostolum Paulum, cum dicit, Scio quia non habitat in carne mea bonum; et, Non quod volo bonum, hoc ago; sed quod odio, illud facio (Rom. VII, 18, 15): quod semper a Catholicis ita expositum est, ut non ad naturae infamiam, sed ad consuetudinis referretur invidiam.

AUG. Ita vero catholicus tu es, et Ambrosius catholicus non est? Non usque adeo evanuerunt homines vestrae contagio vanitatis, quoscumque decipere potuistis, ut hoc audeant in animum inducere. Proinde paulisper attende. Discordiam carnis et spiritus, de qua scriptum est, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non, et caetera hujusmodi; atque illud multo manifestius, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17): esse in hominibus nec nos dubitamus, nec vos, nec Manichaei: sed unde sit in homine uno ista discordia, inde dissensio est, et tres proferuntur in hac dissensione sententiae; una nostra, vestra altera, tertia Manichaeorum. Sed ne arroganter, vel fallaciter vobis dicere videamur nostram esse catholicam, ille eam proferat, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum praedicat vester ipse Pelagius, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Dicit ergo Ambrosius, hanc discordiam carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis accidisse nostrae naturae (Lib. 7 in Luc. XII): vos autem dicitis, ex vi consuetudinis: Manichaei dicunt, ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali. Poteram jam dicere, ut eligat horum trium quod voluerit, qui vult catholicus permanere. Neque enim timere debeo, ne Manichaeos quisque fugiens vos praeponat Ambrosio. Sed vestram sententiam, qua dicitis hoc malum vi consuetudinis inolescere, esse vanissimam judicat, qui videt sine hoc malo neminem nasci. Mox enim ut quisque ratione uti coeperit, si concupiverit castitatem, concupiscentiam carnis, quae fuerat aetate sopita, velut evigilantem repugnantemque jam sentit; et aut victus abstrahitur, aut ne in ejus labatur assensum, adversus eam, si pius est, Domino adjuvante confligit. Quod si non vultis accipere, quid in me saevitis? Manichaeos, Ambrosiumque committite, atque in spectaculo hujus certaminis, si catholici estis, cui parti faveatis eligite. Puto quod a vobis victor Ambrosius judicatur: sed quia non estis catholici, etiam sic securi spectamus; et vos enim et Manichaeos sine dubio vincit Ambrosius.