|
JUL. Praecepta autem, quibus pietas, fides,
justitia, sanctitas continetur, non solum non cessaverunt, verum
etiam cumulata sunt. Et haec lex justitiae in judiciis custodiendae,
quam de Deuteronomio protulimus, non ad ceremoniarum aetatem, sed ad
praeceptorum perennitatem respicit, nec cum circumcisione discessit,
sed cum justitia perseverat.
AUG. Jam tibi dictum est, hominibus haec imperata esse judicia,
non Deo posita praejudicia. Denique si homo judicans dicat, Reddam
peccata patrum in filios; injustissime dicit, et divino imperio
contradicit: nec ideo tamen Deus aut mendax, aut injustus est, cum
hoc dicit.
|
|