CAPUT CLXXX

JUL. Quid Manichaeus dicit?

“Per concupiscentiam corporum auctor diabolus est: per hanc diabolus corpora, non animas aucupatur. Tolle,”

inquit,

“malignae stirpis radicem, et spiritualis fies. De hac Apostolus clamat ad Romanos: Non bonum quod volo, sed malum operor quod exhorreo”

(Rom. VII, Nos etiam stultos vocat, qui dicamus figmentum hoc corporis ad Deum pertinere, quod per concupiscentiam generatum esse fateamur. Vides ergo quanta tibi sit et Manichaeo in nostri impugnatione concordia; ejus dimicas verbis, ejus niteris argumentis: et nos mentiri dicis, qui te discipulum illius non solum fuisse, ut ipse scribis, sed etiam esse dicamus. Et in hoc tamen ille prudentior, qui cum hanc concupiscentiam carnis a diabolo credidisset immissam, collegit confitendum esse ad Dei operam non pertinere, quidquid de diabolica concupiscentia appareret prolatum.

AUG. Contra hoc totum valet superior nostra responsio, et cum hac aliae superiores, quas legat qui volet.