|
JUL. Tu autem hebetior qui fructum concupiscentiae
diabolicae hominem dicens, Dei tamen eum adscribis operibus; non
quasi de malo bonum factum, sed malum et de mala radice prolatum,
habere tamen auctorem bonum, quem fructum radicis suae diabolus sibi
vindicet.
AUG. Bonum aliquod est homo, etiam quisquis majoris aetatis est
malus homo. Non enim quod malus homo est, aufert ei quod bonum
aliquod est, quia homo est: cujus naturae, id est, boni hujus auctor
est Deus, quaecumque mala vel originis attrahat, vel voluntatis
adjiciat: non enim substantiae naturaeque sunt vitia; ab eo salvatore
sananda, quo creatore condita est, eisdem vitiis vitiata natura. Hoc
est quod et Manichaeos evertit, et vos: qui non mecum, sed cum
Ambrosio certatis; quem Manichaeis in hoc certamine opposui, in quo
et ipsos vincit, et vos.
|
|