CAPUT CLXXXII

JUL. Tuis enim sermonibus, omnes de concupiscentia natos diabolus quasi suae arboris fructus jure decerpit. Aeque igitur blasphemas ut Manichaeus, qui concupiscentiam carnis a Deo conditam vindicemus.

AUG. Si ad causam venire voluisses, cur baptizandi et exsufflentur, et exorcismo mundentur infantes, ibi apertissime non solum cruditis, verum etiam idiotis catholicis Christianis novus haereticus appareres. Sed quia id ex libro meo tibi quidem proposuisti quasi refellendum, sed pertractare ita timuisti, ut fallaci loquacitate vitares, et multa dicendo, quid tacueris operires; Apostolum tibi replico, velis nolis, et inculco dicentem de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Hinc parvulos, si potestis, excipite; et audete dicere, eos in regnum quidem Christi regeneratione transferri, sed de tenebrarum potestate non erui. Verumtamen parate vos, in facies vestras easdem exsufflationes dignissime excipere, quae in Ecclesia Christi et majoribus adhibentur et parvulis. Talibus quippe exsufflationibus exsufflandi estis, qualibus apertissime verum esse ostenditur quod negatis.