|
JUL. Jam vero illud tuum, quod priore opere
ventilavi (Opere scripto ad Turbantium), ubi dicis,
|
“Aliquando
non facit libido animo volente, eum aliquando faciat et nolente”
|
|
(De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7), atque hanc ejus
superbiam, qua nolente animo commovetur, accusas: Manichaei, non
solum sensibus, sed etiam eloquiis explicatum est. Nam cum nos
arguisset, quia diceremus a Deo fieri homines, quos seminari
fateremur per coeuntium voluptatem:
inquit,
|
“a Deo
dicunt esse conditum, quod certi sunt a concupiscentia gigni, cum
animo nolente coeunt.”
|
|
AUG. Sed Manichaeus non intelligit, etiam de hominis malo posse
Deum creare quod bonum est, et hominem ipsum malo bene uti per
pudicitiam conjugalem, cui malo reluctatur illicienti ad damnabilem
turpitudinem. Sed tu qui hoc quod malum est, malum esse negas, cur
ei repugnas, ne turpiter vivas; et cur ei si consentias, necesse est
ut turpiter vivas?
|
|