CAPUT CLXXXIV

JUL. Quod vero tu posuisti,

“concupiscentiae malum est, quod vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum”

(Ibid., n. 8): ita et Manichaeus,

“Secretis,”

inquit,

“pudoribus agunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum.”

AUG. Sicut Manichaeus nescit quid boni agatur per carnalis concupiscentiae malum; sic et tu nescis cui malo pudor quaerat secretum, etiam in bono opere nuptiarum.