|
JUL. Quod vero ais,
|
“quia concupiscentia qui
licite commiscetur, malo bene utitur”
|
|
(Id., lib. 2, cap.
21), ut magis credi Apostolo commemores, qui dixisset, Quia non
habitat in carne sua bonum, et hoc non bonum, id est malum in carne
Apostoli habitans, vis concupiscentiam carnis videri: Manichaeus non
aliter quam tu posuit. Nam postquam dixit,
|
“Ne manifestentur opera
eorum; Propter quod Apostolus,”
|
|
inquit,
|
“clamat ad Romanos, non
bonum quod volo, ago; sed malum operor, quod exhorreo: Dolebat
enim,”
|
|
inquit,
|
“quia peccatum, id est, diabolus, operabatur in eo
omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum
concupiscentiae, cum omnem ejus usum vituperat, quem caro miratur et
laudat.”
|
|
AUG. Numquid Apostolus omnem concupiscentiae carnalis usum
vituperat, qui dicit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si
nupserit virgo, non peccat (I Cor. VII, 28)? Ergo
Manichaeus quid loquatur ignorat. Sed nec tu quid loquaris
intelligis, qui putas aliud significasse Apostolum quam carnis
concupiscentiam: de qua alius apostolus, quod non sit a Patre, sed
ex mundo sit, dicit (I Joan. II, 16): qua ut caro
concupiscat adversus spiritum, ex primi hominis praevaricatione
descendere, catholicus doctus et doctor et didicit in Catholica et
docuit (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII).
|
|