CAPUT CLXXXVI

JUL. Quod autem multum ad distinctionem inter te et Manichaeum tenendam valere existimasti, ut diceres bonam quidem, sed primorum hominum tantum factam naturam, omnem autem deinceps per concupiscentiam fuisse subversam: etiam Manichaeus ita disseruit:

“Operae,”

inquit,

“pretium est advertere, quia prima anima quae a Deo luminis manavit, accepit fabricam istam corporis, ut eam freno suo regeret. Venit mandatum, peccatum revixit, quod videbatur captivum: invenit articulos suos diabolus, materiam concupiscentiae in eam seduxit, et per illam occidit. Lex quidem sancta, sed sancta sanctae; et mandatum et justum et bonum; sed justae et bonae.”

Sic etiam in illa ad Patricium epistola,

“quasi de primae factum flore substantiae meliorem dicit secutis.”

Non ergo magnum est, nec aliquid ad defensionem tui promovet, quod a criminatione naturae humanae Adam sequestrandum putasti, super cujus statu mox plenius disseremus. Hic monstrasse sufficiat, nihil ita rude in tuis sensibus inveniri, ut non sit jam Manichaei volutatione detritum.

AUG. Manichaeus ex commixtione duarum naturarum coaeternarum, boni scilicet et mali, non solum hominem, sed universum mundum constare dicit, et ad eum omnia pertinentia; ita sane, ut ipsam fabricam mundi, quamvis ex commixtione boni et mali, Deo bono artifici tribuat: animalia vero, et cuncta quae nascuntur e terra, et ipsum hominem, opera esse dicat malignae mentis, quam genti attribuit tenebrarum. Hinc est, quod

“animam primam”

dicit

“a Deo lucis manasse, et accepisse istam fabricam corporis, ut eam freno suo regeret.”

Non enim hoc de homine, sed de anima bona dicit, quam Dei partem atque naturam universo mundo, et omnibus quae in eo sunt, opinatur esse permixtam; in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod saepe inculcandum est, non vitium substantiae bonae, sed malam vult esse substantiam. Mala non vacuum fuisse dicit Adam, sed ejus minus habuisse, multoque plus lucis. Videsne huic dementiae, quae Dei naturam corruptibilem dicit, eamque malae naturae commixtione corrumpit, quantum catholica fides adversa sit, quae omnia mala generis humani, quorum non parvam partem parvulos etiam cernimus perpeti, et ipsam concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, quibus malis omnibus paradisus a vobis, sed vester, impletur, non dicit esse nisi ex natura bona, et a Deo bono bene instituta, sed propria voluntate et primi hominis praevaricatione vitiata? Quod vos negantes, quid agitis, nisi ut haec omnia mala, quae de peccato naturae bonae in parvulos venire non vultis, commixtioni malae naturae tribuantur, quam Manichaeorum furiosus error inducit? Videtis igitur, etsi videre non vultis, insanos et perditos Manichaeos, ne vobis adjuvantibus vincant, vobiscum esse vincendos; imo adjuvante Domino vobiscum esse jam victos.