CAPUT CLXXXVII

JUL. Persistit sane invehi in nos, et adjungit:

“Hi autem qui concupiscentiam istam contra evangelicos et apostolicos Libros, quos vacuo lectitant, bonum ausi sunt dicere; videas,”

inquit,

“sanctos eorum nunc cum filiabus dormisse, nunc cum pluribus et concubinis et uxoribus miscuisse negotium. Nec hoc Apostoli vident: Quae societas luci et tenebris, fideli et infideli, Christo et Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Errant glomerati nubilo concupiscentiae, cujus veneno ita fruuntur, ut amentia capti, cum hoc gerunt, a Deo id concessum putent; quasi ignorent Apostolum dixisse, Quae geruntur ab eis in tenebris, turpe est etiam dicere”

(Ephes. V, 12). Vides nempe quomodo negotium vexat pudoris, atque contra nos id valere plurimum putat, qui non malum dicere audeamus, quod velandum tamen pudore fateamur. Nullum vestimentum ergo texuisti, quo deformitatem tui dogmatis operires, praeter pannos quibus in parentis tui et magistri haereditate crevisti. Persistit igitur erigi in nos, faciensque apostrophen:

“Age tu,”

inquit,

“defensor concupiscentiae, aperto sermone narra fructus et opera ejus. Ecce ego contra eam, non timeo lucem, quam illa trepidat, quam illa odit. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne manifestentur opera ejus (Joan. III, 20). Videsne concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est quod nolente animo gerimus solum?”

Hinc est quod et tu:

“Nam quid est,”

inquis,

“quod labia, lingua, manus, inflexiones dorsi, cervicis, et laterum, ut ad opera congrua moveantur, positum in potestate est; cum vero ventum fuerit ut filii seminentur, membra in hoc opus creata non serviunt; sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7)? Enumerasti tu nempe omnia officia membrorum, eaque commendans servire voluntatis imperio, libidinis negotium dicis, quod hoc solum nolente animo faciamus. Quid Manichaeus?

“Videsne,”

inquit,

“concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est quod nolente animo gerimus solum?”

Sed videamus quid aliud adjungat.

“Denique omne peccatum extra corpus est, quia actuale est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Omne enim peccatum antequam fiat, non est; et post factum, memoria sola ejus operis, non ipsa ipsa species manet: malum autem concupiscentiae, quia naturale est, antequam fiat, est; cum fit, augetur; post factum, et videtur et permanet.”

Quid igitur nobiscum jurgas, quia te Manichaeum vocemus; cum nec in illius scriptis aliud quam quod tu dicis, nec in tuis aliud quam quod ille vult persuadere, teneatur. Jam vero illud quod per plebia, a vobis tamen infusum, ora discurrit, in eadem Manichaei epistola continetur, id est,

“Si peccatum naturale non est, quare baptizantur infantes; quos nihil per se mali egisse constat?”

Ideo autem dixi illud per multorum volitare linguas, quia vulgarius argumentum etiam a tardis quibusque comprehensum est: caeterum tu in tuis libris in eo spem totam reponis. Et hoc ergo ipsum hoc modo tuus praeceptor exsequitur:

“Qui his verbis mihi interrogandi sunt, Si omne malum actuale est; antequam malum quispiam agat quare accipit purificationem aquae, cum nullum malum egerit per se? Aut si necdum egit, et purificandus est; licet eos naturaliter malae stirpis pullulationem ostendere, illos ipsos quos amentia non sinit intelligere, neque quae dicunt, neque de quibus affirmant”

(Epistola Manichaei). Audis quomodo conviciatur nobis? Amentes vocat, nec intelligentes vel quae dicamus, vel quae affirmemus, qui malae stirpis pullulationem negemus; cum baptizemus etiam eos purificante aqua, qui malum nullum egerint, id est, parvulos. Posita sunt nempe de ejus multa sententiis : sed nisi Menoch filiam, et Manichaeum qui se Christi apostolum nominat (Supra, cap. 172), titulus indicaret, te omnino suum pollicerentur auctorem. Cum ergo nihil aliud dicas, quam quod Mani docente didicisti; putas te in aestimatione Catholicorum aliter habendum, quam illum per quem talium dogmatum sacramenta potasti?

AUG. Finisti tandem, quae de Manichaei epistola, quam tui collegae Flori orationibus adjutus te invenisse laetaris, contra nos putasti esse dicenda. Ubi certe Manichaeus concupiscentiam carnis accusat, qua caro concupiscit adversus spiritum: hanc autem Catholicis objiciendam sic arbitratur, tanquam eam bonam esse dicant, quia nuptiarum bonum doctrinae dominicae atque apostolicae sanitate commendant. Quando enim posset Manichaeus malum concupiscentiae carnalis a bono discernere conjugali, cum ad Hebraeos Epistola nonnisi eorum dicat esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo (Hebr. V, 14)? Sed plane tu in hujus Manichaei morsum inevitabiliter incidisti, tantus laudator concupiscentiae carnis, ut eam non qualis ibi esse potuisset, si esse debuisset, sed omnino qualis nunc est, etiam in paradiso, id est in loco tam magnae beatitudinis, collocares; ut scilicet illius loci habitatores ita beata pace fruerentur, ut in se ipsis intestino bello, ne in consensus illius illiciti vel inhonesti concubitus laberentur, contra motus concupiscentiae dimicarent. Hoc malum in paradiso esse non posset, nisi forte illo picto, de quo superius locuti sumus, qui haberet titulum suprascriptum, Paradisus Pelagianorum (Supra, cap. 154). Ubi etsi ipsa concupiscentia occultis motibus corda casta sollicitans non posset ulla exprimi arte pictoris; pingi tamen possent gravidae feminae, cibos utiles fastidio repellentes, foeda delectatione noxios appetentes, nauscantes, vomentes, pallentes, immaturos fetus abortu aliquando fundentes, in ipso etiam partu poena, quam mater Eva suscepit, miseriam suam protestantes; etsi non sonante pictura, tamen facies tristium, gementium, plorantium, sicut poterat, imitante: natique ipsi omnes flentes communi sorte nascentium, et diversarum varietate poenarum, et multi etiam postea sub verberibus magistrorum. Hanc picturam nesciens quisquis aspiceret, et titulum legeret, causamque requireret; haec ei videlicet, sed a vobis, egregia ratio redderetur, qua diceretis: Talis esset omnino etiam ibi conditio generis humani, quia talis est hic, ubi similiter a fetibus hominum nulla trahitur origo peccati. Si acquiesceret, fieret Pelagianus: si vero irrisae huic insipientiae acquiescere nollet, argueretur a vobis ut Manichaeus. Sed huic contentioni, Dei sancte antistes Ambrosi, docte in Ecclesia et doctor Ecclesiae, dic istis, concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, et de qua Manichaeus nesciens quid loquatur, tendit muscipulas imperitis, non ex alienae commixtione naturae, sicut ille desipit, sed naturae nostrae bonae a bono conditae ex praevaricatione primi hominis accidisse (Lib. 7 in Luc. XII). Sed vos fortasse impudentissima pervicacia eligitis adjumenta praebere impurissimo Manichaeo, quam sancto acquiescere Ambrosio. Agite ut placet, sed non gaudebit vel vobis adjutoribus Manichaeus; quoniam catholica fide, in Christi nomine et virtute utrosque vincit Ambrosius. Si enim talis esset ista concupiscentia, quae carnali suo motu nec praecederet, nec excederet hominis voluntatem, sed ejus semper sequeretur arbitrium; profecto nec Manichaeus quid in ea juste reprehenderet, inveniret; nec eam quispiam nostrum in paradiso conjugatos habere non potuisse contenderet; nec Ambrosius de praevaricatione primi hominis eam traxisse nos diceret, quia concupiscere contra spiritum non videret. Nunc vero quia talis est, ut concupiscat contra spiritum, etiamsi spiritu resistente non vincat; et ideo esse non posset, pace illa magna in paradiso fruentium beatorum; nec fas est credere commixtione malae naturae corruptibilem Deum; restat ut et vos et Manichaeos fides vincat Ambrosii de primi contagione peccati.