CAPUT CLXXXVIII

JUL. Superest ut examinemus illam sententiam tuam, quam tu te ad unum sermonem revocare pollicitus, breviter, ut non est negandum, et acutule collegisti. Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). In hoc loco non es a nobis ingenii tui laude fraudandus; pro tua enim prorsus dici melius ratione non potuit: sed tamen rerum natura non sinit, ut promoveat quidquam exacta calliditas. Durum tibi est omnino contra stimulum calcitrare: quidquid enim compegeris, non minus quam glacies admotae veritatis igne dissolvitur. Denique quid a nobis nunc referatur attende. Conclusisti hoc modo: Certe natura hamana si malum esset, salvanda non esset. Assentimur; prorsus verum dixisti: Si malum esset, salvanda non esset; quia res mala, et naturaliter mala, nec mereretur, nec caperet salutem. Cur non caperet? Quia aliud quam facta erat, fieri non posset: non autem mereretur, quia nihil in ea erat, quod Dei dignaretur liberare clementia. Cum autem dicimus, si esset (quod certe esse non potest ), non illi spem negati conciliamus effectus; sed ad destructionem alterius opinionis, quae incidit, de rebus impossibilibus dicere solemus, Si hoc vel illud, verbi gratia, esset, illud sine dubio sequeretur: ut cum illud esse non potest, etiam hoc propter cujus amolitionem illatum fuerat, multo magis negetur. Jam igitur frequenter ostendimus, malum aliquid per naturam esse non posse: sed tamen nunc sine praejudicio istius constituti, sententiae tuae partem probamus, qua dixisti, Natura humana si malum esset, salvanda non esset. Salutem in Baptismate collocasti, et argumentatus es consequenter; quoniam si verum dicerent Manichaei, qui malam dicunt naturam, desiperent Christiani, qui malae naturae remedium Baptismatis crederent admovendum: et ideo qui malam confirmat hominum naturam, gratiam negare compellitur; quod ita recurrit, ut qui gratiam confirmat, hominum laudet naturam, cujus saluti eam intelligit fuisse provisam.

AUG. Non est verum quod dicis: fallis, aut falleris. Non enim qui malam, sed qui malum confirmat hominum esse naturam, id est, non qui eam malam esse, sed qui eam malum esse confirmat, gratiam negare compellitur. Nam ubi mala est, ibi magis indiget gratia. Mala quippe est natura malus homo; quoniam homo sine dubitatione natura est: sic mala est natura mala mulier; quoniam mulier utique natura est. Quomodo ergo, qui hoc dicit, gratiam negare compellitur; cum gratia naturis malis, id est, hominibus malis, ut mali esse desinant, opituletur? Sed aliter dicimus, Malus est iste homo; aliter, Malum est iste homo: illud verum esse potest, hoc non potest. Sicut, Vitiosus est homo iste, si dicimus, verum esse potest: si autem dicimus, Vitium est iste homo, verum non potest esse. Proinde noli errare, vel mittere homines in errorem, et sic me dixisse intellige, Natura humana si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda: ac si dixissem, Natura humana, si vitium esset, non esset generanda; si vitium non haberet, non esset regeneranda. Item quod sequitur, ubi me ad unum verbum dixi utrumque concludere, ita dixi, Natura humana si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset: tanquam dicerem, Natura humana si vitium esset, salvanda non esset; si ei vitii nihil inesset, salvanda non esset. Ecce feci verba mea planiora, non ut invenires quod contra diceres; sed ut intelligereris non potuisse invenire quod diceres.