CAPUT XVIII

JUL. In absoluto est igitur, si Moysi creditur magis, per quem Deus loquitur, quam Augustino, per quem Manichaeus, parentum peccatis reos per naturam filios non teneri.

AUG. Eam fidem me defendere adversus te, quam catholici sancti clarique doctores, qui fuerunt ante nos, in Ecclesia catholica didicerunt atque docuerunt, etiam ipse nosti: sed quoniam illos si lacerare audeas, nec tui te ferunt; ideo unum me elegisti, quem convicio falsi criminis appetitum, quasi fugiendum persuadeas; ut fides illa fugiatur, quae defensa vos damnat. Jam et superius tibi dixi; quando pro defensione catholicae fidei ab haereticis contumelias audio, pro laudibus habeo. Quid laboras nobis praedicare quod scimus? Moyses verum dixit: sed tu nihil dicis. Reddam peccata patrum in filios, non ait homo, sed Deus: neque ut homo id faciat, Deus praecepit hoc loco; sed quid ipse faciat, indicavit.