|
JUL. Quid igitur hinc conficiatur, adverte: non
adhaerere negationem gratiae laudi humanae naturae; quinimo haec
quatuor ita esse conjuncta, ut alterum sine altero teneri nequeat; sed
infamia naturae pariat negationem gratiae, et laus gratiae pariat
praedicationem naturae: ista enim in quamvis sibi partem reciprocari
possunt. Bene ergo dixisti, Natura humana si malum esset, salvanda
non esset: hoc enim utrumque dicunt Manichaei, malam videlicet carnis
naturam, nec posse salvari per gratiam, nec debere.
AUG. Sed illi sic dicunt malam carnis naturam, ut eam malum esse
dicant, non malum habere; quia ipsum vitium non substantiae accidens,
sed substantiam putant esse.
|
|