|
JUL. Sed post haec admoves sententiam tibi charam, et
dicis: Si autem naturae humanae mali nihil inesset, salvanda non
esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae
Creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae
invidet Salvatorem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.
36). Sit igitur lector intentus: videbit nihil te dixisse aliud,
quam quod dicendum negaras: pronuntiasti enim, ei rei malum inesse
naturaliter, quam dixeras malam non esse naturaliter.
AUG. Non dixeram malam non esse, sed malum non esse: hoc est, ut
planius loquar, non dixeram vitiatam non esse, sed vitium non esse.
Relege, et intellige.
|
|