CAPUT CXCI

JUL. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.

AUG. Sive congenitum sit malum, sicut ingenii fatuitas, sive voluntate assumptum, sicut homicidium; potest dici malus homo etiam mala natura, quia et homo natura est; sicut malus equus potest et malum animal dici, quia et equuus animal est.