|
JUL. Si autem vindicatur a malis, et bona
defenditur, nec nasci ex ea malum, nec ei inesse potest naturaliter.
Evanuit igitur conclusio tua; quia sententia, quam secundo loco
intulisti, non distinxit, sed geminavit priorem.
AUG. Non continuo, si bona defenditur, vindicatur a malis.
Eadem quippe natura, et bona est, in quantum natura est; et mala
est, si vitiata est: non est tamen malum ulla omnino natura. Non
igitur evanuit mea conclusio, qua dixi, Natura humana, si malum
esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non
esset. Sed si vis verum dicere, dic potius evanuisse argumentationem
tuam, qua voluisti refellere conclusionem meam.
|
|