|
JUL. Ac per hoc, eo revolutus es, ut Manichaeum,
quem professione contempseras, argumentatione reparares. Nam
dicendo, Si mala esset, salvanda non esset, speciem pugnantis
indueras: subdendo autem, sed si nihil in ea mali esset, salvanda non
esset, ipsi te fideliter militare docuisti. Cum ergo apparuerit hoc
tua quod Manichaei sententia contineri, id est, malam esse hominum
naturam, cui ille et tu pariter malum inesse dicitis, tuque
pronuntiaveris malam naturam non esse salvandam; absolutissime
confectum est, fidem vestram junctis omnino turmis tam naturam
impugnare, quam gratiam.
AUG. Numquid quoniam verba mea mutas, ut aliquid respondisse
videaris, ideo difficile aut impossibile facis legentibus, vel
recolere animo, vel certe in hoc ipso tuo libro paulo superius
relegere, et videre quid dixerim, ubi et ipse illa sicut a me sunt
dicta posuisti? Ego enim non dixi, Si mala esset, salvanda non
esset; cum ideo salvanda sit, ut non sit mala: sed dixi, Si malum
esset, salvanda non esset. Habendo quippe vitium mala est, quo
consumpto, sine dubitatione fit salva: non ipsa vitium est; alioquin
ipsa consumeretur, cum consumitur vitium. Cum vero salute vitium
consumatur, quid isto modo nisi natura salvatur? Cum itaque dicitur
sanari vitium, non ipsum vitium, sed illa cui hoc inerat, natura
salvatur; quae si vitium esset, non salvaretur, sed finiretur potius
sanitate: imo sanitas hoc modo ulla fieri non posset; quoniam si
fieret, maneret natura sanata, consumpto vitio quo non erat sana; si
autem natura vitium esset, non utique consumpto vitio sanaretur, sed
ipsa consumeretur. Ac per hoc, natura humana non si mala esset, sed
si malum esset, hoc est, si vitium esset, salvanda non esset; si ei
nihil mali inesset, hoc est, si vitio mala non esset, salvanda non
esset. Ecce quod dixi; noli mutatis a te verbis meis velle facere
locum, non responsionibus, sed contentionibus tuis.
|
|