CAPUT CXCVII

JUL. Certe nulla hic de studiis adultorum hominum quaestio, sed de sola nascentium qualitate versatur, in quibus naturae examinatur status. Hanc tu itaque naturam sine aliquo propriae voluntatis admixtu ream, damnatam, malis, id est, criminibus, plenam, cum Manichaeo tamen asseris: quam nos sine scelere, sine peccati malo innoxiam, et capacem virtutis tuemur.

AUG. Agnoscimus te, agnoscimus magnum tutorem, qui parvulis quos tueris, non sinis succurrere Salvatorem. Si autem sinis, dic, quaeso, quando salvi corpore baptizantur, ex quo malo, ex quo vitio, ex qua parte salventur. Sed quid dicturus es, homo qui facis tibi paradisum tuum, quem non erubescis implere poenis immeritis parvulorum?