|
JUL. Hanc ergo tu in parvulis, criminosam,
vitiosam, et damnatam sua voluntate arguis, an conditione nascendi?
Si propria voluntate, ut videlicet illi parvuli suis studiis peccasse
dicantur; monstrum quidem opinionis exoritur, peccati tamen tradux
negatur; non enim accepit ab alio, quod potuit ipse committere: sin
autem tot mala non actione sua, sed conditione sortitur, naturaliter
iniqua convincitur.
AUG. Nec sua voluntate arguo naturam parvulorum; nemo enim quia
vult nascitur; nec conditione nascendi, nisi quia miseri nascuntur,
non quia nascuntur. Nasceretur enim etiam natura humana in paradiso,
ex Dei benedictione fecunda, etiamsi nemo peccasset, donec Deo
praecognitus sanctorum numerus compleretur. Sed illi parvuli nec
flerent in paradiso, nec muti essent, nec aliquando uti ratione non
possent, nec sine usu membrorum infirmi et inertes jacerent, nec
morbis affligerentur, nec a bestiis laederentur, nec venenis
necarentur, nec aliquo casu vulnerarentur, vel ullo sensu, aut ulla
parte corporis privarentur, nec a daemonibus vexarentur, nec surgentes
in pueritiam domarentur verberibus, aut erudirentur laboribus, nec
ulli eorum tam vano et obtunso nascerentur ingenio, ut nec labore, nec
dolore ullo emendarentur; sed excepta, propter incapaces uteros
matrum, sui corporis quantitate, tales omnino qualis Adam factus
est, gignerentur. Nunc autem nec tales essent quales videmus, nec
talia paterentur, nisi peccato illo magno natura humana in has miserias
mutata atque damnata. Non ergo ita se habent conditione nascendi, sed
contagione peccati et conditione supplicii.
|
|