|
JULIANUS. Oportuerat quidem apud humanum genus
reverentiam omnium vigere virtutum: oportuerat resisti sapienti semper
mente criminibus, et demereri bonis studiis Conditoris favorem:
dignum erat postremo, ut quia hic continuae devotionis prior et
felicior gradus cum rarus, tum arduus etiam nimis videtur, vel diu
fota vitia respui, et ad emendationis ac poenitentiae praesidium
rediri. Oportuerat certe vel in hoc inviolabilem Dei manere
reverentiam, ut non nobis esset necesse divinam legem tanto vindicare
certamine : verum quia eo usque peccantium furore perventum est, ut
summis laboribus Deum justum esse doceamus, ipsius justitiae, cujus
causa agitur praesumentes auxilium, quae libro promisimus praecedente
reddamus.
AUGUSTINUS. Auxilium Dei quaeris ut impleantur vani libri
tui; et non quaeris, ut corrigantur perversi sensus tui. Vellem
tamen diceres, propter quid in hoc opere auxilium Dei poscas, cum sit
in tuo libero arbitrio sive facere hoc, sive non facere. An ut ea
tibi praesto sint, quae in potestate tua non sunt, et sine quibus hoc
effici non potest; sicut sunt, ut alia omittam, ipse victus atque
otium? At haec pene semper Deus per voluntates nobis subministrat
aliorum. Vides ergo id te poscere ab omnipotente Deo, cum propter
implendos tuos libros poscis auxilium, ut in voluntatibus hominum,
quod te adjuvet, et quod te non impediat, operetur. Nam si nolint
homines tibi victum subministrare sumptusque congruentes, si nolint
postremo a te inquietando impediendoque cessare; scribere, vel dictare
ista non poteris. Speras ergo auxilio Dei sic agi hominum voluntates
inter quos vivis, ut tibi necessarium nihil desit. Paratur enim
(quod non creditis) voluntas a Domino (Prov. VIII, sec.
LXX). Aut igitur tuum dogma jam corrige, aut ad hoc defendendum
desine divinum auxilium postulare.
|
|