|
JUL. Atque ita non transire ad posteros generantium
crimina, quamvis ex eis nati sint; sicut nec filiorum ad parentes,
qui de filiis suis nequaquam potuere generari. Ita igitur innocentiae
nativitas sua officere non potest, sicut non potest obesse cum non est.
AUG. Negare tamen non potes, posse parentes imitari filios suos,
nec unquam Deum dixisse, Reddam peccata filiorum in patres. Cum
ergo dicit, patrum in filios; non imitationem, sed generationem
redarguit: non quomodo ex illo uno, in quo ipsa in deterius natura
mutata est, ut propter hoc etiam mori necesse sit homini, sed tamen
aliquo modo nonnulla quorumque patrum peccata redduntur in filios, non
imitatione, sed generatione punita: ideo non dicit, in tertiam et
quartam imitationem, sed generationem; vobis quidem nolentibus,
verumtamen et vobis, velitis nolitis, audientibus.
|
|