|
JUL. Quo ergo super naturae judicio Manichaeus tuque
distatis? Quia ille, inquis, eam malam fatetur. Tu ergo si id
abnuis, bonam eam esse pronuntia; et sublata contentio est: capieris
statim veritatis retibus in salutem. Sed reclamas. Audiamus ergo
quid parias, Aristoteles Poenorum. Tantum, inquis, malum ei
inest, ut possideatur a diabolo, atque aeternum mereatur incendium.
AUG. Tu autem qui eam negas a diabolo possideri, procul dubio
negas a potestate erui tenebrarum, cum in Christi regnum regeneratione
transfertur; et accusas universam catholicam Ecclesiam magno crimine
majestatis. Non enim legibus hujus mundi alio crimine tenetur reus,
quisquis imaginem, quamvis non vivam, tamen imperatoris exsufflat:
exsufflantur autem parvuli in exorcismo, priusquam baptizentur:
exsufflantur igitur vivae imagines, non regis cujuscumque, sed Dei.
Imo vero exsufflatur, sed diabolus, qui contagione peccati tenet
parvulum reum, ut illo foras misso (Joan. XII, 31) parvulus
transferatur ad Christum. Exsuffletur itaque Juliani amentia, ne
majestatis rea in parvulorum mundatione et exsufflatione dicatur
Ecclesia. Si autem non eruitur a potestate tenebrarum, et illic
remanet parvulus; quid miraris in igne aeterno cum diabolo futurum,
qui in Dei regnum intrare non sinitur? An quia Pelagiani nescio quem
parvulis non baptizatis, praeter Dei regnum, quietis et vitae
aeternae locum praeparant, ideo Christi erit falsa sententia: Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non
crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16)? Quisquis autem
negat parvulos credere per ora gestantium, neget eos et accipere
Baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur.
|
|