CAPUT CCII

JUL. Quid igitur hic primum accusem, impudentiam mentientis, libidinem disputantis, an profanitatem tam prava credentis? Nobis tamen intelligo utendum prophetae esse verbis: Beati sumus Israel, quia quae Deo placent, nobis nota sunt (Baruch IV, 4).

AUG. Itane vero, quae Deo placent vobis nota sunt? Insulse, ut sine ulla contagione peccati premantur parvuli gravi jugo, placet Deo ? Trahunt ergo contagium de illo primo magnoque peccato: quod vos nolentes fateri, quid nisi injustum judicium datis Deo?