CAPUT CCIII |
JUL. Sed invectionum officium legentium censura supplebit: nos pergamus ad reliqua. Certe nullum est in rebus aliud malum, quod vere malum sit, nisi quod peccatum vocamus.AUG. Si non sunt mala etiam supplicia peccatorum, non est quomodo defendas Deum dixisse verum, qui dixit creare se mala (Isai XLV, 7); non enim dicendus est creare peccata. |