CAPUT CCIV

JUL. Ex quo peccato gignitur in unoquoque, ut dicis, naturale malum: nihil est igitur aliud vere malum, quam meritum malum.

AUG. Non tantum meritum malum, verum etiam poena, quae malo merito redditur, malum est. Non enim vere malum est peccatum, et non est vere malum poena peccati. Si ergo nullum esset in parvulis ex origine malum meritum, quidquid mali patiuntur, esset injustum. Et ideo ista mala in paradiso esse non possent; quia nullum esset ibi meritum malum, si felix obedientia permaneret. Ac per hoc, quia hic sunt in parvulis mala, quae ibi non essent; habent etiam meritum malum, quod nisi originaliter non haberent.