|
JUL. Si ergo et Manichaeus non ob aliud dicit malam
naturam, quam quod eam mali meriti arbitratur, cui putat inferenda
supplicia; et tu naturae humanae malum inesse confirmas, nec aliud
malum quam quod Manichaeus, id est, concupiscentiam carnis, quam a
diabolo concionaris infusam ; eamque sic mali meriti esse dicis, ut
aeternis eam persistas adjudicare tormentis: non aliter sine dubio quam
Manichaeus, pessimam illam damnatamque pronuntias.
AUG. Jam erubesce. Concupiscentia carnis non est a Patre, sed
ex mundo est; id est, ex hominibus, quorum fetibus impletus est
mundus: hanc autem Manichaei tribuunt genti tenebrarum, adjuvantibus
vobis, qui hoc malum nobis per praevaricationem primi hominis,
secundum Ambrosianam (Lib. 7 in Luc. XII), hoc est,
catholicam fidem, in naturam vertisse non vultis.
|
|