CAPUT CCVI

JUL. Videamus ergo quomodo huc redeat etiam pars secunda sententiae tuae. Dixisti enim: Qui dicit naturam humanam bonum non esse, bonum negat conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet salvatorem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). Si ergo, ut tu profiteri coactus es, qui negat eam bonum esse, bonum etiam conditorem ejus, id est, Deum negat; et nihil aliud est malam esse naturam, quam malum meritum habere naturaliter; veritati nostrae adminiculatur etiam vestra confessio, negare vos videlicet Deum bonum hominum conditorem, quorum malam esse naturam, et vitiis ejus juratis, et poenis.

AUG. Natura humana, etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est; sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest malum: quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse, vel nunquam vitiata, vel sanata natura: quod Manichaei si intelligerent, Manichaei omnino non essent, duas ex contrariis partibus boni et mali introducendo naturas. Si ergo vides quid inter nos et Manichaeos intersit, tace: si non vides, tace.