|
JUL. Non ergo invidemus salvatorem illi, quam
conditoris sui dignitate defendimus: sed malum eam negamus esse, ne
efficiamur Manichaei; malum ei negamus inesse, ne mutatis nominibus
simus totidem Manichaei.
AUG. Prorsus contra Manichaeos estis, cum dicitis naturam malam
non esse: sed Pelagiani estis, cum ei malum dicitis non inesse, et
nescientes suffragamini Manichaeis, dicendo malum, quod ei manifestum
est inesse, ex primi hominis praevaricatione non esse; ut concludant
illi aliam substantiam naturamque mali esse.
|
|