CAPUT CCVIII

JUL. Vitiari autem in unoquoque jam suo arbitratu vel bonum agente vel malum, personae meritum dicimus, non naturae. Et ideo per gratiam Christi id sanari asserimus, quod vitiari potest: quoniam nec aliud sauciatum ostenditur, quam quod sanatum docetur.

AUG. Certe vos invidetis parvulis Salvatorem: exsufflandi sicut ipsi, si hoc vobis prodesse crederetur, ut erueremini de potestate tenebrarum, et in regnum Christi transferremini.