CAPUT XX

JUL. Acta quidem res est: sed tamen ut ad id quod affero sit intentus lector, admoneo. Si quispiam existeret, qui hoc profiteretur libertate verborum, quod argumentando Traducianus conficere conatur, id est, ut pugnam indiceret legi Dei, et sententiam quam protulimus, sine aliquo timore despiceret, assereretque quibus posset modis, falsum hoc utrumque esse quod Deus servari voluit, et sententiam de qua loquimur ex utraque, quantum in se erat, parte subrueret, prorsus putasset parentes propter filiorum, et filios propter parentum peccata tam solere quam debere damnari: nec hic tamen talis peccati traducem, vel secundum opiniones suas, quiret asserere. Cur? Videlicet quia etsi constaret falsam legis esse sententiam, quae testificaretur ejusmodi necessitudines respergi mutuis non posse criminibus; tamen inconcussum manebat, traducem non esse peccati. Hoc enim ipso, quo et parentum reatus ad filios, et filiorum ad parentes redibat; constabat non fuisse generationis, quod ad filios gignentium peccata pervenerant; quoniam et a filiis ad parentes, ubi generatio non poterat causa esse, remeaverant. Quid igitur hic confecerim appareat, inviolabilem quidem esse auctoritatem legis divinae, et quam nulla queant impietatum argumenta proruere: ejus autem sanctione signatissime atque absolutissime fuisse praescriptum, foedam esse opinionem perversitatemque judicii, quam mandaverat vehementer cavendam, si rei filii pro peccato pronuntiarentur parentum; quo fulmine traducis structura dissilivit: verumtamen tantis esse veritatis praesidiis munitam, quam tuemur fidem, ut nec ab ea profanitate, quae potest Dei legem negare, quatiatur.

AUG. Quaeris ubi spatieris, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis qui rebus inhaerentes, superflua verba contemnunt. Vinceris quippe ab adversariis quos habes, et vincendos proponis tibi quos non habes. Quis enim tibi dicit, falsum esse quod Deus servare voluit in judiciis humanis, cum jam patres et filii suas proprias causas habent ad suam cujusque vitam, quae separatim ducitur, pertinentes, ut nec filii pro patribus, nec patres pro filiis puniantur? Nemo vel legi, vel tibi haec dicenti adversatur: tu noli obsurdescere adversus Deum dicentem, Reddam peccata patrum in filios: et cum hoc assidue dicat, nusquam dicentem peccata filiorum se reddere in patres; ut intelligas non qui eorum quos imitentur, sed qui ex quibus generentur attendi.