|
JUL. In baptizatis autem non concupiscentia carnis,
quae naturalis est, sed concupiscentiae malae aufertur reatus.
AUG. Joannes apostolus concupiscentiam carnis dixit a Patre non
esse, sed ex mundo (I Joan. II, 16), hoc modo eam malam
faciens intelligi: tu autem non concupiscentiam carnis quae naturalis
est, sed concupiscentiam malam reatum habere dicis. Apud te quippe
nec quando concupiscitur fornicatio, concupiscentia carnis mala est;
quia, ut dicis, bono male utitur, qui sic utitur. Bonum est ergo
ipsa semper, ut vis, sive quis ea conjugium, sive adulterium
concupiscat: quoniam si conjugium, bono bene utitur; si adulterium,
bono male utitur. Pugna igitur cum apostolo Joanne, non mecum: non
enim consentis ei dicenti eam malam, quam dicit concupiscentiam carnis
a Patre non esse, sed ex mundo, quamdiu tu dicis concupiscentiam
carnis, etiam quando ea malum concupiscitur, esse bonam, ac per hoc
nunquam malam. Sed, crede mihi, nemo christianus est qui non malit
apostolo Joanni consentire, quam tibi.
|
|