|
JUL. Ac per hoc, nec aliquod peccatum esse, tam
Conditoris humani generis, quam Redemptoris, testimonio
comprobatur.
AUG. Quid est quod dicis nimis inconsiderate, nec aliquod peccatum
naturae inesse? quasi peccatum possit omnino inesse nisi naturae,
etiamsi non sit origine attractum, sed voluntate commissum. Sive
quippe angeli, sive hominis peccatum, manifestum est inesse vel angelo
vel homini: quis autem sic exorbitet a rerum natura, ut hominem vel
angelum neget esse naturam? Quid est item quod clausis oculis
loqueris? Quid est, rogo, quod dicis, nec concupiscentiam peccatum
esse? Itane contra Apostolum te disputare non vides? Ille namque
peccatum esse concupiscentiam, satis omnino monstravit, ubi ait,
Peccatum non cognovi nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret, Non concupisces (Rom. VII, 7). Quid hoc
testimonio clarius, quid tua sententia vanius dici potest?
|
|