CAPUT CCXI |
JUL. Et ut quae sunt acta repetamus: inimicam esse justitiae Dei opinionem traducis, tam praeceptorum Dei, quam judiciorum ejus attestatione monstravi.AUG. Inimicos vos potius esse justitiae Dei, quem facitis super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum injuste posuisse grave jugum (Eccli. XL, 1), dum negatis originale peccatum, et testimonio Scripturarum, et ipsis calamitatibus parvulorum, quae in paradiso nisi vestro non possent esse, monstratum est. |