CAPUT CCXIII |
JUL. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.AUG. Non esse Ambrosium Manichaeum, qui fidei catholicae invictissimus et Manichaeos prostravit et vos, qui dixit discordiam carnis et spiritus, ubi per tuam susceptam caro concupiscit adversus spiritum, per primi hominis praevaricationem in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII), etiam testimonio tui principis eumdem laudantis episcopum, convictus atque contortus cogeris confiteri. |