CAPUT CCXIV |
JUL. Te autem liberi arbitrii negatorem, et Dei nascentium conditoris, sententiae tuae discussione patefeci.AUG. Me non esse liberi arbitrii, quod tu extollendo praecipitas, negatorem, sed potius defensorem Dei gratiam confitendo, quod arbitrium tu decipis in tua virtute fidendo, innumerabilia sacra testimonia proclamant: nosque non negare Deum nascentium conditorem, sed vos negare Deum nascentium salvatorem, ea quae utrique diximus, legentibus indicabunt. |