CAPUT CCXVI

JUL. Atque ideo etiam tardissimis ad intelligendum vel tuo favore deceptis liquere confido, te Manichaei solum aversari nomen; caeterum ex omni fide cum cunctis traducis sectatoribus, non minus spurcis quam stolidis ejus inhaerere dogmatibus.

AUG. Aliud et contra est omnino quam putas, quod liquere etiam tardissimis dicis. Illud namque potius etiam tardissimis liquet, si legendis utriusque nostrum scriptis intentam curam non graventur impendere, me demonstrasse, non solum quod ego sim Manichaeorum inimicus errori, eorumque nefaria dogmata Deo veritatis opitulante subverterim; sed etiam quod vos Manichaeorum tantum adjuvetis insaniam, ut se omnino gloriarentur invictos, nisi catholica fide, quam Deo miserante defendimus, non per vos, vel a vobis, sed vobiscum potius vincerentur. Te autem ideo me unum elegisse, cui Manichaeorum nomine et crimine, quanto crebrius, tanto conviciareris odiosius, quia eo modo putasti catholicam, quae vos arguit, fundatissimam fidem, et clarorum atque sanctorum defensorum ejus notissimam multitudinem, qui ea quae didicimus et docemus, didicerunt atque docuerunt, sine invidia te posse destruere, horrore nefandi nominis, non objecti criminis veritate. Sed firmum fundamentum Dei stat: novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Verba vero libri mei, quae tibi quasi refellenda proposueras, quomodo quibusdam paucissimis quasi ad speciem pugnae qualiscumque tentatis, multo plura caetera, diffusa atque interfusa tua nebulosa loquacitate vitaveris, interim quia longum est hic ostendere, ut per se ipsum advertat et inveniat, dimitto lectori.