|
JUL. Nunc igitur ad eum quicum agimus, sermo respiciat.
Acquiescis legi Dei (professione interim, caeterum quid facias
argumentando novimus), an resistis? Si acquiescis, sublata
contentio; si resistis, sublata consensio est. Si acquiescis,
exstincta Traducianorum; si resistis, Manichaeorum revelata perfidia
est: dummodo constet, opinioni vestrae et legi Dei neutiquam
convenire.
AUG. Ego acquiesco legi Dei: sed tu non acquiescis. Ego non
nego nec filium pro patre, nec patrem pro filio, quando suas separatas
causas habent, debere damnari: sed tu audire non vis in Levitico,
Disperibunt propter peccata patrum suorum (Levit. XXVI,
39); et in libro Numerorum, Reddens peccata patrum in filios
usque in tertiam et quartam generationem (Num. XIV, 18); et
apud Jeremiam, Reddens peccata patrum in sinu filiorum eorum post eos
(Jerem. XXXII, 18). Haec et alia similia tu non audis;
his ac talibus legis testimoniis tu non acquiescis; et tamen loqui, et
Manichaeos Catholicis objicere non quiescis.
|
|