CAPUT XXII

JUL. Nisi forte dicas, Deum quidem hoc imperasse, sed non facere quod praecepit, imo contraria agere iis quae agenda mandaverit.

AUG. Et hoc quam insipienter cogites, cur non attendis? Facit enim Deus aliquando contra quam facienda mandavit. Nec opus est ut multa commemorem, ne sit longum: ecce quod notum est omnibus, dico. Mandavit homini Scriptura divina, dicens, Non te laudet os tuum (Prov. XXVII, 2); nec tamen Deus dicendus est arrogans aut superbus, cum se innumerabiliter laudare non desinit. Et unde agitur, jam superius demonstravi, quemadmodum Deus sine ulla iniquitate pro peccatis parentum simul cum eis interemerit parvulos: quamvis mandaverit homini, ne filios pro peccatis patrum, cum judicat, damnet. Haec si adverteres, ista non diceres: aut si et haec advertis, et tamen ista dicis; adverte etiam vana esse quae dicis.