|
JUL. Quod licet quantae sit profanitatis, vix
indicatum jam vehementer appareat, tamen pace ipsius divinitatis,
cujus aequitatem tuemur, quale sit hoc vel levi discussione videamus.
Ut ipse itaque fiat legis suae praevaricator, rerum necessitate quae
eum premunt, an sua imbecillitate compellitur? An, quia horum
neutrum est, sola libidine delinquendi ? At hoc nec Manichaeus
dicere potuit, et ideo commentus est Deum vestrum grave praelium
pertulisse.
AUG. Verba jactas, cum rebus urgearis. Non est legis suae
praevaricator, quando aliud facit Deus ut Deus, aliud imperat
homini, ut homini.
|
|