|
JUL. Si ergo nec calamitas, nec imbecillitas, nec
libido ei praevaricationis incumbit; qui fieri potest, ut eam
justitiae formam quam commendavit jubendo, destruat judicando? imo non
in istam justitiam, sed in reverentiam suam saeviat? Tanta est quippe
aequitatis potentia, ut et deviantes arguat, et nulla fugientium a se
auctoritate minuatur. Postremo, si quae sunt justa a nobis fieri
velit, et ipse faciat quod injustum est; justiores nos quam ipse est,
cupit videri; imo non justiores, sed nos aequos, et se iniquum.
AUG. Quid est quod dicis, homo qui multum desipis? Quanto
excelsior, tanto inscrutabilior divina quam humana justitia, tantoque
ab hac illa distantior. Quis enim homo justus sinit perpetrari
scelus, quod habet in potestate non sinere ? Et tamen sinit haec
Deus, incomparabiliter justis omnibus justior, et cujus potestas est
incomparabiliter omnibus potestatibus major. Haec cogita, et noli
judicem Deum judicibus hominibus comparare, quem non dubitandum est
esse justum, etiam quando facit quod videtur hominibus injustum, et
quod homo si faceret, esset injustus.
|
|