CAPUT XXV

JUL. An illud quidem justum est, quod ipse facit, id est, aliena peccata aliis imputando; et nobis praecipit quod injustum est, ut unumquemque pro voluntatis suae delictis reum pronuntiemus?

AUG. Lege quod tibi superius responsum est: et disce, si potes, quemadmodum peccata originalia et aliena intelligantur et nostra; non eadem causa aliena, qua nostra: aliena enim, quia non ea in sua vita quisque commisit; nostra vero, quia fuit Adam, et in illo fuimus omnes (Ambros., lib. 7 in Luc. XV).