|
JUL. Et unde ei aut tanta invidia, aut tanta
malignitas? Invidia est enim, si ad hoc decepit praecipiendo
creaturam suam, ne virtutes ejus, in quantum poterat, conaretur
imitari: malignitas autem, imo crudelitas, si puniat propter injusta
opera mortales, quae cum legi ejus obediunt perpetrarunt.
AUG. Jam superius demonstravi, quaedam Deum juste facere, quae
si homo faciat, injuste facit. Nam et injurias suas Deus ulciscitur
juste: hominibus autem dicitur, Non vos ipsos vindicantes,
charissimi, sed date locum irae: scriptum est enim, Mihi vindictam;
ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19).
|
|