CAPUT XXVII

JUL. An forte non punit (quod quidem facit prudenter), sed etiam remuneratur famulos, praeceptis suis licet injustitiam docentibus obsecutos? Et quid ei profuit invidere, si et injustas res faciendo eo pervenerunt mortales, quo etiam justitiam servando venissent? Cumque illis, quos circumvenit, de felicitate nihil pereat, hic tamen benignitatis ac justitiae conscientia simul et honore privatur. Quanto erat tolerabilius a religionis professione colla subducere, quam per tam praerupta, tam exitialia orbitas ducere?

AUG. Sequeris te, nihil dicens. Ab humana justitia discerne divinam; et videbis juste Deum peccata patrum reddere in filios; quod tamen in judicio suo si homo sibi usurpet, injustus est. Ne tu exorbites a via justa, ut cum audis peccata patrum in filios vindicari, aut Deum nolis id facere, aut hominem velis, vel testimoniis vel mandatis resistendo divinis.