|
JUL. Igitur quoniam vel a servis suis nihil tale
committi Deus sinit, quale tu ab ipso asseris perpetrari; manifestum
est, te non minus ab honore ejus, quam ab humana ratione fugisse. Ac
per hoc, non Pelagiano, sicut dicis, errore decipimur: sed lege
Dei dirigimur, ut asseramus iniquum esse, parentum crimina filiis
imputari.
AUG. Non semel, sed saepius dixit Deus, peccata patrum se
reddere in filios. Ubi utique non dixit, in patres se reddere peccata
filiorum, aut in fratres fratrum, aut in amicos amicorum, aut in
cives civium, aut aliquid ejusmodi; ut sciremus, quando illud
dicitur, generationem redargui, non imitationem: quod et tu posses in
divinis eloquiis intelligere, si non Pelagiano impedireris errore.
|
|