|
JUL. Cum in primo volumine perspicuis definitionibus
constitisset, Deum ita justum esse, ut si probari posset justus non
esse, convinceretur Deus non esse; cumque super hoc remansisset nulla
dubitatio, claruit etiam justitiam nihil esse aliud quam virtutem
nunquam quidquam inique judicantem, nihil inique facientem, sed
reddentem sua unicuique sine fraude, sine gratia, id est, sine
personarum acceptione.
AUG.
verum dicis; ne puniatur immeritus:
vero si justitia Dei esset, nunquam Christus pro impiis, id
est, pro nihil boni et multum mali merentibus mortuus fuisset; nunquam
postremo parvulos, quorum nulla bona opera voluntasque praecessit, in
suum regnum adoptasset, nec in eadem causa alios parvulos ejusdem regni
participatione fraudasset, qui
|
“nunquam inique judicat, nihil inique
facit, et sua unicuique sine fraude reddit.”
|
|
Agnosce ergo parvulos
vasa in honorem per gratiam, qui assumuntur in Dei regnum; et alios
parvulos, qui in illum honorem non assumuntur, vasa in contumeliam per
judicium: et tandem aliquando ne iniquum facias Deum, confitere
originale peccatum.
|
|