CAPUT XXX

JUL. Esse igitur hoc a Deo imperatum quod asserimus, claruit. Et quamvis sententiae ipsius aperta et intellectui omnium conciliata germanitas nullius in se naevum obscuritatis admiserit: tamen ne tu ad ingenii nostri confugias tarditatem, et dicas non nos intelligere quod praeceptum est; alio quoque testimonio non jam praecepti, sed operis secundum praeceptum exerciti, quemadmodum sit lex intellecta doceamus. Legimus in libro quarto Regnorum, de Amessia filio Joas regis Juda: Factum est, inquit, postquam stabilitum est regnum in manibus ejus, occidit pueros suos qui occiderant patrem suum; sed filios eorum non occidit, secundum testamentum legis Domini, quo praeceptum est, Non morientur patres pro filiis, nec filii pro patribus (IV Reg. XIV, 5, 6). Vides quemadmodum historiae fides justitiam regis judicantis ostenderit: qui quamvis fuisset devotus; tamen quoniam claudicasse animo in nonnullis refertur, ad judicii ejus confirmationem, commemoratae legis Dei accessit auctoritas. Ne enim parum haberet ponderis factum hoc consideratione facientis, secundum legem et testamentum Dei commendatur impletum.

AUG. Hoc judicium Deus hominum voluit esse, non suum, qui dixit, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Quod etiam per hominem fecit, quando per Jesum Nave, non solum Achar, sed etiam filios ejus occidit (Josue VII, 24, 25): vel per eumdem populi sui ducem, filios Chananaeorum etiam parvulos, nondum peccata parentum suis moribus imitatos, cum eisdem tamen parentibus ut perirent, non injusta utique severitate damnavit (Id. VI, 21; X, 40). Noli ergo loquaciter atque inaniter multiplicare tua scripta; sed scripturam Dei diligenter attende, ne quod in una ejus parte aperuisse te putas, clausum contra te in altera invenias.