CAPUT XXXI

JUL. Duobus et tribus testibus, etiam contra sanguinem hominis, credi solet: quanto magis duobus sacris testibus, legi quae in Deuteronomio continetur, et historiae quae Regum facta complectitur, pro Dei honore crederetur? Quomodo judicari vellet, ipse praescripsit: quomodo quod mandaverat accipi deberet, secundum legem ejus judicia prolata testantur. Et dubitatur adhuc traducem peccati Scripturarum probari auctoritate non posse? Certe sunt ista contraria, pro quibus tam longis conflictibus dimicatur, id est, unum quod a vobis, aliud quod a nobis defenditur; et ita contraria atque repugnantia, ut vos persequendo, nos disputando, vos furore, nos ratione certemus. Utraque ergo pars distare sibi haec et repugnare consentit, id est, propter parentum peccata puniri filios, et propter parentum peccata filios non puniri: crimen naturale esse, et crimen naturale non esse: ut parentum peccata filiis imputentur, Dei lege praescribi; et ut non imputentur parentum peccata filiis, Dei lege praescribi. Has opiniones contra semet sententiasque bellantes pariter veras non posse esse manifestum est. Nam et disputationis eruditae regulis indicatur, cum de rebus incertis opinio duplex nascitur, utramque falsam esse posse, utramque veram esse non posse. Quod quidem in speciebus diversis, et quae medium habere dicuntur; non tamen in his quae contraria sunt, sed medio carent, evenire potest. Notae dialecticis res sunt: sed propter lectorem disciplinae hujus expertem, aliquo id reseremus exemplo.

AUG. Ita quaeris unde libros loquacissimos impleas, ut etiam dialecticam, ubi opus non est, lectores eorum docere coneris; non cogitans quomodo abjiciat Christi Ecclesia dialecticum, quem cernit haereticum. Quis enim te id agere non intelligat, ut in sapientia verbi evacues crucem Christi (I Cor. I, 17); qui pro omnibus pro quibus mortuus est, in quibus et te confitente sunt parvuli, in remissionem peccatorum sanguinem fudit?