CAPUT XXXII

JUL. Veniat, verbi gratia, in quaestionem Golias, quo fuerit affectus colore, et unus eum nigrum, alter candidum fuisse confirmet: diversa haec opinio potest utraque falsa, utraque autem vera esse non potest. Non enim potest esse verum, nigrum illum fuisse, si candidus fuit semper; aut candidum fuisse, si niger omni aetate permansit. Haec ergo utraque opinio, quae simul vera esse non potest, simul falsa esse hoc modo potest; si nec candidus, nec niger, sed flavus ejus color fuit; vel infracto candore, nec tamen infusa nigredine, ex contrariis mediocriter temperatus. Facilius ergo res diversae et contrariae negari possunt pariter, quam pariter approbari. Ista autem contraria, quae medium non habent, ut puta bonum et malum, justum et injustum, innocentia et reatus, ut uno tempore in unum atque idem convenire non possunt, ita necesse est ut altero eorum posito, alterum denegetur: id est, ut vel praeceptum, vel consilium, vel adjumentum, non potest simul in uno tempore et justum et injustum esse; ita et homo non potest uno eodemque tempore et reus et innocens, et bonus et malus esse.

AUG. Nemo quaerit cujus fuerit coloris Golias: sed tu quaeris, ut insidieris, quibus te coloribus versipellis involvas. Si dialectica ista, quae te non aedificat, sed inflat, et ridiculum, quoniam jactanticulum, facit; si haec, inquam, dialectica, quae asserit unumquemque bonum et malum simul esse non posse, ad leges christianae disputationis admittitur, non potest esse unus homo simul et natura bonus, et vitio malus: quod tamen esse posse clamat veritas; nec tu negas, et contra dialecticam tuam testis etiam ipse produceris, cum sicut se res habet, horum duorum quae contraria esse non ambigis, alterum tribuis Conditori hominis, alterum voluntati. Erubescat ergo dialectica tua, et sicut tu de communione, ita et ipsa de Catholicorum disputatione discedat: si autem, quod optamus, tu redire volueris, foris ipsa remaneat.