CAPUT XXXIII

JUL. Ad causam itaque referantur exempla. Ut parentum peccata filiis imputentur, et parentum peccata filiis non imputentur, non potest hoc utrumque contrarium pariter justum probari: sed si justitia est, generantium sobolem ream teneri ; necesse est ut injustitia sit, si propter eadem peccata rea non esse dicatur. Et sicut bonum est juste praecipere, ita malum est injuste quidquam jubere: et quamvis res perspicua argumentando levior fiat, tamen quoniam causam in absoluto positam juvat etiam legis divinae confirmare suffragiis, inhaereamus huic loco, in quo quicumque sana mente constiterit, per praerupta quaestionum praesentium errare non sinitur. Acquiescis igitur, annuntiator naturalis mali, praescriptum esse lege Dei, ne filii puniantur in peccatis parentum. Agnoscis etiam, non aliter hoc praeceptum ab illo populo intellectum fuisse, quam a nobis nunc observandum defenditur. Et ideo regem Amessiam praeceptis Dei obedientem, indignationem, quam de patris sui internecione conceperat, laudabili moderatione frenasse; atque occisis sui parentis percussoribus, eorum tamen filiis non per ignaviam, sed per justitiam pepercisse. Laudatur quidem Amessias, et hoc secundum Dei refertur fecisse legem; commendaturque obedisse voluntati Domini: sed tamen infuscatus vanitatis reliquiis non tacetur, et ostenditur devotionem David patris sui imitatus non esse: hic tamen ab illa generis sui sanctitate degenerans, tenuit in judicio commendatam divina lege justitiam, tantum reverentia perspicuae aequitatis valebat. Quid ergo mali fides tua complectatur expende: hanc iniquitatem Deo admoves, quem aeternum et pium et justum fatemur, quam nec superbia purpurati, nec dolor commisit orbati.

AUG. Amessias homo fuit, cui non licebat judicare de occultis, quae nosse non poterat: ideo praeceptum quod datum est homini in judicio suo tenuit, ut pro peccato parentum non occideret filios. Peccatum autem tam magnum, ut verteret in naturam, quod per unum hominem intravit in mundum, sine quo nullus homo nascitur, quomodo posset ab hominibus vindicari, quandoquidem ita in omnes homines cum morte pertransiit, ut ei poena sua sit comes usque ad interitum sempiternum, nisi ubi divina gratia generationem regeneratione sanaverit? Hoc ergo ad Dei judicium, non ad hominum pertinet, sicut alia multa, de quibus homines judicare omnino non possunt. Et ideo aliter mandavit homini parentes et filios judicandos jam separatim proprias vitas agentes, aliter autem judicavit ipse, quando praevaricatricem naturam quam noverat in radice, quamvis nondum pullulasset in germine, secundum inscrutabilem justitiam suam cum stirpe damnavit, liberaturus ab hac damnatione quos vellet, per gratiam nihilominus inscrutabilem: quamvis et separatim jam viventibus filiis peccata separatim viventium reddidit patrum: quod licere judicanti homini noluit; quia novit ipse cur haec ipsa faciat quando facit, id autem humana infirmitas nescit.