CAPUT XXXIV

JUL. Verum ut urgeamus locum: constitit nempe injustitiam Deo adhaerere non posse, constitit etiam ab ipso esse praescriptum, ne obsint filiis peccata generantium. Asseruit quidem ipsa praecipientis dignitas, injustum id esse quod prohibet. Porro, ut agamus tecum liberalius, respondendi tribuo facultatem de his duabus opinionibus, quas supra cominus posui, id est, ut imputentur peccata parentum filiis, vel non imputentur; quam putas credi justitiam debere? Si dixeris tuam quamvis etiam ultimo convenire judicio ; refero, utrum illam quae remansit nostram, justam an injustam putes. Sine dubio iniquam pronuntiabis. At haec legis auctoritate custodienda mandatur. Vides ergo unum necessario remanere de tribus: ut aut legem Dei fatearis injustam, imo per legem Deum ipsum iniquitatis accuses; aut certe ad vocem confugias magistrorum tuorum, et dicas legem quae per Moysen data est, a Deo tuo non fuisse mandatam; aut si hoc utrumque proferre non audes, traducem peccati asseri contra legis documenta et praecepta fatearis. Neque enim adeo te desipere posse credendum est, ut dicas Deum justitiam quidem in praeceptis, in judiciis vero iniquitatem tenere; aut certe secundum dogma vestrum, in judiciis quidem servare justitiam, praeceptis autem iniquitatem docere: quod licet superius egerimus, nunc tamen necessario repetivimus.

AUG. Odiose repetis, quod otiose loqueris: vacat enim tibi easdem res loquacitate revolvere, quas non potes asserere veritate; et dicere sine modo, quae astruere non vales ullo modo. Vis enim videri inter se esse duo ista contraria, reddi in filios peccata patrum, et pro peccatis patrum filios non esse puniendos: quasi ego unum horum dicam, alterum Deus. Surde, utrumque Deus dixit; ergo utrumque justum est, quia justus hoc dixit. Sed quod inter se contraria Deus non sit locutus, ut intelligas, Dei judicis et hominis judicis pro diversitate causarum discerne personas: ita nec Deum quamvis in filios patrum peccata reddentem, reum facies, nec hominem sic judicare compelles. Sed tu duo ista velut inter se contraria, tanta prolixitate et perplexitate disputationis non ob aliud mihi objicis, nisi quia multum loqueris, et parum sapis.